- BOCCHUS
- BOCCHUSGaetuliae Rex, amicus populi Romani, ligatum Iugurtham L. Syllae tradidit,Sallustius in bello Iugurth. c. 19. 81. etc. Plut. in Mario. Flor. l. 3. c. 1. Vellei. l. 2. c. 12. Huic successit Iuba. Claudian. de 4. Cons. Honor. v. 39.---- Rabies Maurusia ferroCedit, et antiqui penetralia diruta Bocchi.Nic. Lloydius. Regia eius fuit, quae postmodum Caesariensis coloniae dicta est, deducta a Claudio Imperatore. Salmas. ad Solin. p. 475. Graece Βόκχος, quod nomen nonnulli male cum Βόγος, confundunt; ut ex Strabone constat l. cit. Μικρὸν μὲν οὖν πρὸ ἠμῶν οἱ περὶ Βόγον βασιλεῖς καὶ Βόκχον κατεῖχον αὐτην` φίλοι ῾Πωμαίων ὄντες. ενλιπόντων δὲ τούτων, Ἰούβας παρέλαβε την` ἀρχην` δόντος τȏυ Σεβαςτοῦ Καίσαρος, καὶ ταύτην αὐτῷ την` ἀρχην` πρὸς τῇ πατρῴα. Paulo igitur ante nos Bogus Rex et Bocchus, tenuerunt eam, amici romanorum. Illa autem exstinctis, Iubas Imperium nactus est, dante Augustô Caesare, atque hoc insuper praeter patrium regnum. Aliter Bocchus Latinis Bocchor dictus est, uti vidimus supra. idem nomen flori est, inter coronarios numerato. Virg.Et Bocchus Libyae Regis memor ------de quo vide Car. Paschalium Coronar. l. 3. c. 16. ubi hunc florem refert inter eos, qui Virgilio eidem dicuntur, Inscripti nomna Regum, etc. Vide et Bogus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.